Esther 10

1rex vero Asuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias 2cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas qua exaltavit Mardocheum scripta sunt in libris Medorum atque Persarum 3et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Assuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum quaerens bona populo suo et loquens ea quae ad pacem seminis sui pertinerent 4Dixitque Mardochaeus A Deo facta sunt ista 5Recordatus sum somnii quod videram haec eadem significantis nec eorum quidquam irritum fuit 6Parvus fons qui crevit in fluvium et in lucem solemque conversus est et in aquas plurimas redundavit Esther est quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam 7Duo autem dracones ego sum et Aman 8Gentes quae convenerant hi sunt qui conati sunt delere nomen Iudaeorum 9Gens autem mea Israel est quae clamavit ad Dominum et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos ab omnibus malis et fecit signa magna atque portenta inter Gentes 10et duas sortes esse praecepit unam Populi Dei et alteram cunctarum Gentium 11Venitque utraque sors in statutum ex illo iam tempore diem coram Deo universis gentibus 12et recordatus est Dominus populi sui ac misertus est hereditatis suae 13Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima et quintadecima die eiusdem mensis cum omni studio et gaudio in unum coetum populi congregati in cunctas deinceps generationes populi Israel

Copyright information for VulgJ